Factum est post mortem Saulis, adolescens fugiens de praelio venit ad David in Siceleg, et adoravit. Cumque indicasset ei populum victum, et Saul cum filiis suis mortuum, ait David: Unde scis quod mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus? Qui respondit: Vidi Saul incumbentem super hastam suam, et hostes appropiabant ei. Cumque quaesisset quisnam essem, et dixissem: Amalecites sum, ait: Interfice me, quia proselytus es; ne occidant me incircumcisi. Et occidi eum, quia vivere non poterat, et tuli diadema, quod erat, id est quod esse solebat, in capite ejus, et armillam de brachio ejus, et attuli ad te dominum meum. Aiunt Hebraei hunc fuisse filium Doeg Idumaei, cui pater suus, prius quam irrueret super gladium suum, tradidit insignia regis, quae custodiebat, ut ferens ea ad David redderet eum sibi placabilem. Nec obviat quod pater Idumaeus filius Amalecites dicitur, cum Amalecitae sint Idumaei. Amalec enim fuit filius Eliphas filii Esau, et Edom. David ergo, et omnes, qui cum eo erant, sciderunt vestimenta sua, plangentes, et jejunantes, usque ad vesperam secundum legem, et ait David ad nuntium. Quare non timuisti mittere manum tuam in christum Domini: os tuum locutum est contra te. Et jubente David, unus de pueris ejus occidit eum. Et praecepit David, ut patres docerent filios suos carmen arcuum, ubi alii habent, docerent filios suos arcum, id est artem sagittandi, eo quod audierit populum a sagittariis interfectum, sicut scriptum est in libro Justorum. Hic liber non habetur, sicut nec plurimi, quorum fit mentio in Veteri Testamento, quos combustos credimus a Babyloniis. Fuerunt qui dicerent, hunc librum dici librum Justorum, eo quod de justis agit, id est de Samuele et David. Alii dicunt Pentateuchum librum Justorum, ubi conjici potest artem sagittandi utilem esse, quia dicit Joab, se tulisse agrum de manu Amorrhaei in gladio et arcu. Quidam legunt Justorum neutraliter, et dicunt librum Justorum, quia ait de his, quae justa sunt, quasi librum judiciorum, ut sit sensus. Sic praecepit David artem illam servandam, sicut servatur, quod scriptum est in libro Justorum. Tunc planxit David carmen lugubre super Saul et Jonathan, et creditur metrice compositum fuisse. Et est continentia hujus carminis tripartita. Primo agit de loco ubi facta est strages, et imprecatur ei; secundo commendat Saul et Jonathan; tertio specialiter commendat Jonathan, ostendens quantum dilexerit eum. Nec obest quod aliquando pluraliter aliquando singulariter de eodem monte loquitur. Est enim unus mons plures colles habens. Ubi legitur; Montes Gelboƫ, nec ros, nec pluvia veniat super vos. Quidam dicunt super te, sic legentes litteram. Montes Gelboe, subaudi, vae vobis; postea inferunt, nec ros, nec pluvia veniant super te: montes hi, ut dicunt, prius uberrimi fuerant, et imprecatur eis non ariditatem, sed sterilitatem, quasi aridi essent. Unde subdidit. Neque sint super vos agri primitiarum, id est fructuum optimorum sicut prius. Alii dicunt prophetiam esse, quae impleta est in diebus Eliae, quando non pluit super terram annis tribus, et mensibus VI; Alii dicunt in cacumine montis, nec ante nec post pluisse, sed per maledictionem confirmatum. Planxitque David Saulem, eo quod viliter interfectus esset, licet unctus esset oleo. Et subdit causam necis hujus a sanguine interfectorum, et adipe fortium, id est pro sanguine sacerdotum, quos occidit in Nobe. Hebraeus tamen inchoat versum ita: A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagittae Jonathae, etc.